THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

Chapter 1

1vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo2natique sunt ei septem filii et tres filiae3et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales4et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis5cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus6quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan7cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam8dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo9cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum10nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi12dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini13cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti14nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos15et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi16cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi17sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi18loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti19repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi20tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit21et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum22in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est

Chapter 2

1factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius2ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam3et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra4cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua5alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi6dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva7egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius8qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio9dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere10qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis11igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur12cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum13et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem

Chapter 3

1post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo2et locutus est3pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo4dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine5obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine6noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus7sit nox illa solitaria nec laude digna8maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan9obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae10quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis11quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii12quare exceptus genibus cur lactatus uberibus13nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem14cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines15aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem17ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore18et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris19parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo20quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt21qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum23viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris24antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus25quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit26nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio

Chapter 4

1respondens autem Eliphaz Themanites dixit2si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit3ecce docuisti multos et manus lassas roborasti4vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti5nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es6timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum7recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint8quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos9flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos10rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt11tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt12porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius13in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines14pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt15et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae16stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi17numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir18ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem19quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea20de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt21qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.