THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

Chapter 11

1respondens autem Sophar Naamathites dixit2numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur3tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis4dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo5atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi6ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua7forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies8excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces9longior terrae mensura eius et latior mari10si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei11ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat12vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat13tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas14si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia15tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis16miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis17et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer18et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies19requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi20oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae

Chapter 12

1respondens autem Iob dixit2ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia3et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat4qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas5lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum6abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum7nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi8loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris9quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit10in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis11nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem12in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia13apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam14si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat15si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram16apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur17adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem18balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum19ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat20commutans labium veracium et doctrinam senum auferens21effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans22qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis23qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet24qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium25palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios

Chapter 13

1ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula2secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum3sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio4prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum5atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes6audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite7numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos8numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini9aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis10ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis11statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos12memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae13tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit14quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis15etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam16et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita17audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris18si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar19quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor20duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar21manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat22et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi23quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi24cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum25contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris26scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae27posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti28qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.