1homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis2quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet3et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium4quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es5breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt6recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius7lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant8si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius9ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est10homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est11quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat12sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo13quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei14putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea15vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram16tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis17signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam18mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo19lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes20roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum21sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget22attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit2numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum3arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit4quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo5docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium6condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi7numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus8numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia9quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus10et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui11numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent12quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos13quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones14quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere15ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius16quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem17ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi18sapientes confitentur et non abscondunt patres suos19quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos20cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius21sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur22non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium23cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies24terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium25tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est26cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est27operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet28habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae29non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam30non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui31non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit32antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet33laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum34congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt35concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
1respondens autem Iob dixit2audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis3numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris4poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos5roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis6sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me7nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei8rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi9collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est10aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis11conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit12ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum13circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea14concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans15saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum16facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt17haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces18terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus19ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis20verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus21atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo22ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
1spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum2non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus3libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me4cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur5praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient6posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis7caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt8stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur9et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem10igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem11dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum12noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem13si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum14putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus15ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat16in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi