THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

Chapter 18

1respondens autem Baldad Suites dixit2usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur3quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis4qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo5nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius6lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur7artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum8inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat9tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis10abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam11undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius12adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius13devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors14avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus15habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur16deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius17memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis18expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum19non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius20in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror21haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

Chapter 19

1respondens autem Iob dixit2usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus3en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me4nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea5at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis6saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit7ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet8semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit9spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo10destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam11iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum12simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum13fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me14dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei15inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum16servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum17halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei18stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi19abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me20pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos21miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me22quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini23quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro24stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice25scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim26et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum27quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo28quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum29fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

Chapter 20

1respondens autem Sophar Naamathites dixit2idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur3doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi4hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram5quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti6si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit7quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est8velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna9oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus10filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum11ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient12cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua13parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo14panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus15divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus16caput aspidum suget occidet eum lingua viperae17non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri18luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit19quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam20nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit21non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius22cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum23utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum24fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum25eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles26omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo27revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum28apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei29haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.