1respondens autem Iob dixit2audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam3sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete4numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari5adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro6et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor7quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis8semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum9domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos10bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo11egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus12tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi13ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt14qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus15quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum16verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me17quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui18erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit19Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet20videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet21quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur22numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat23iste moritur robustus et sanus dives et felix24viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur25alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus26et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos27certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas28dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum29interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis30quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur31quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi32ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit33dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles34quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit2numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae3quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua4numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium5et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas6abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus7aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem8in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam9viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti10propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita11et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum12an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur13et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat14nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat15numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui16qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum17qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum18cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me19videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos20nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis21adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos22suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo23si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo24dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos25eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi26tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam27rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes28decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen29qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur30salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
1respondens autem Iob dixit2nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum3quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius4ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus5ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi6nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat7proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum8si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum9si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum10ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit11vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea12a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius13ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit14cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei15et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor16Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me17non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
1ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius2alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos3asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae4subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae5alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis6agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant7nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore8quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides9vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt10nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas11inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt12de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur13ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius14mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur15oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum16perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem17si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant18levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum19ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius20obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum21pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit22detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae23dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius24elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur25quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea