THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

Chapter 25

1respondens autem Baldad Suites dixit2potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis3numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius4numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere5ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius6quanto magis homo putredo et filius hominis vermis

Chapter 26

1respondens autem Iob dixit2cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis3cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam4quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum5ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis6nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni7qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili8qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum9qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam10terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae11columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius12in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum13spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus14ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri

Chapter 27

1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit2vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam3quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis4non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium5absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea6iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea7sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus8quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius9numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia10aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore11docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam12ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini13haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient14si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt16si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta17praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet18aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum19dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet20adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas21tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo22et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet23stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.