THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Job (Author Job and/or Moses)

Chapter 32

1omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur2et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo3porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob4igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur5cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer6respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam7sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam8sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam9non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium10ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam11expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus12et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius13ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo14nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi15extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia16quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra17respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam18plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei19en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit20loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo21non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo22nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus

Chapter 33

1audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta2ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis3simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur4spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me5si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste6ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum7verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis8dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi9mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me10quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi11posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas12hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine13adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi14semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit15per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo16tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam17ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia18eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium19increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit20abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis21tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur22adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis23si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem24miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier25consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae26deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam27respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi28liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret29ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos30ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium31adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar32si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum33quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

Chapter 34

1pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est2audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me3auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat4iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius5quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum6in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato7quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam8qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis9dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo10ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas11opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet12vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium13quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est14si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet15deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur16si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei17numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas18qui dicit regi apostata qui vocat duces impios19qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi20subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu21oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat22non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem23neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium24conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis25novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur26quasi impios percussit eos in loco videntium27qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum29ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines30qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi31quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo32si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam33numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere34viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me35Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam36pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis37quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.