1igitur Heliu haec rursum locutus est2numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum3dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero4itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum5suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit6si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum7porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet8homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua9propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum10et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte11qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos12ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum13non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur14etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum15nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde16ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
1addens quoque Heliu haec locutus est2sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar3repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum4vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi5Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens6sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit7non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur8et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis9indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint10revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate11si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria12si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia13simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint14morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos15eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius16igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine17causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies18non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te19depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine20ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis21cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam22ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus23quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem24memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri25omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul26ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis27qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum28qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper29si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum30et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet31per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus32in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat33adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
1super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo2audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem3subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae4post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius5tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia6qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae7qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua8ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur9ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus10flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae11frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum12quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum13sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri14ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei15numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius16numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias17nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro18tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt19ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris20quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur21at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas22ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio23digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest24ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes