1respondens autem Dominus Iob de turbine dixit2quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis3accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi4ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam5quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam6super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius7cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei8quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens9cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem10circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia11et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos12numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum13et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea14restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum15auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur16numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti17numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti18numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia19in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit20ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius21sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras22numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti23quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli24per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram25quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui26ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur27ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes28quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris29de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit30in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur31numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare32numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis33numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra34numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te35numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus36quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam37quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet38quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur39numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis40quando cubant in antris et in specubus insidiantur41quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
1numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti2dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum3incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt4separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas5quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit6cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis7contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit8circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit9numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum10numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te11numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos12numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget13pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris14quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea15obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant16duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente17privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam18cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius19numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum20numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror21terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis22contemnit pavorem nec cedit gladio23super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus24fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem25ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus26numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum27aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum28in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus29inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt30pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest
1et adiecit Dominus et locutus est ad Iob2numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei3respondens autem Iob Domino dixit4qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum5unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam6respondens autem Dominus Iob de turbine ait7accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi8numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris9et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas10circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus11disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia12respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo13absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam14et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua15ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet16fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius17constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt18ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae19ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius20huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi21sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus22protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis23ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius24in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
1an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius2numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius3numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia4numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum5numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis6concident eum amici divident illum negotiatores7numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius8pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui9ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur10non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo11quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt12non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis13quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit14portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido15corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus16una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas17una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur18sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi19de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae20de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis21halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur22in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas23membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur24cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus25cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur26cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax27reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes28non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae29quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam30sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum31fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt32post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem33non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret34omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
1respondens autem Iob Domino dixit2scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio3quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam4audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi5auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te6idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere7postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob8sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob9abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob10Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia11venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam12Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae13et fuerunt ei septem filii et filiae tres14et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii15non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum16vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem17et mortuus est senex et plenus dierum