1respondens autem Baldad Suites dixit2usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui3numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est4etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus6si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae7in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis8interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam9hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram10et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia11numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua12cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit13sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit14non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius15innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget16humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur17super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur18si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te19haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur20Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis21donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo22qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
1et respondens Iob ait2vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo3si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille4sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit5qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo6qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur7qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo8qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris9qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri10qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus11si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum12si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis13Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem14quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo15qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor16et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam17in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa18non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus19si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere20si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit21etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae22unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit23si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat24terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est25dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum26pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam27cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor28verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti29si autem et sic impius sum quare frustra laboravi30si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae31tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea32neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri33non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus34auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat35loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
1taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae2dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices3numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves4numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis5numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora6ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris7et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere8manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me9memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me10nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti11pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me12vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum13licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris14si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris15et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria16et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias17instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me18quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret19fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum20numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum21antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine22terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans