THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. John (Author John)

Chapter 1

1in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum2hoc erat in principio apud Deum3omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est4in ipso vita erat et vita erat lux hominum5et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt6fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes7hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum8non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine9erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum10in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit11in propria venit et sui eum non receperunt12quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius13qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt14et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis15Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat16et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia17quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est18Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit19et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es20et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus21et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non22dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso23ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta24et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis25et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta26respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis27ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti28haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans29altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi30hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat31et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans32et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum33et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto34et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei35altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo36et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei37et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum38conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas39dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima40erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum41invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus42et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus43in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me44erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri45invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth46et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide47vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est48dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te49respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel50respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis51et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

Chapter 2

1et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi2vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias3et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent4et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea5dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite6erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas7dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum8et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt9ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus10et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc11hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius12post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus13et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus14et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes15et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit16et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis17recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me18responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis19respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud20dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud21ille autem dicebat de templo corporis sui22cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus23cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat24ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine

Chapter 3

1erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum2hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo3respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei4dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci5respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei6quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est7non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo8Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu9respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri10respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras11amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis12si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis13et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo14et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis15ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam16sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam17non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum18qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei19hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera20omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius21qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta22post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat23erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur24nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes25facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione26et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum27respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo28ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum29qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est30illum oportet crescere me autem minui31qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est32et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit33qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est34quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius36qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.