1erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius2Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur3miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur4audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam5diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum6ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus7deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum8dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc9respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt10si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo11haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum12dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit13dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret14tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est15et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum16dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo17venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem18erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim19multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat21dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus22sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus23dicit illi Iesus resurget frater tuus24dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die25dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet26et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc27ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti28et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te29illa ut audivit surgit cito et venit ad eum30nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha31Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi32Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus33Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum34et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide35et lacrimatus est Iesus36dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum37quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur38Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei39ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est40dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei41tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me42ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti43haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras44et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire45multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum46quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus47collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit48si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem49unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam50nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat51hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente52et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum53ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis55proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos56quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum57dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum
1Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus2fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti4dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus5quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis6dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat7dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud8pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis9cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis10cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent11quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum12in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma13acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel14et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est15noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae16haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei17testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis18propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum19Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit20erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo21hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre22venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu23Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis24amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert25qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam26si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus27nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc28Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo29turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est30respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos31nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras32et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum33hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus34respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis35dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat36dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis37cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum38ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est39propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias40excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos41haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo42verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur43dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei44Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me45et qui videt me videt eum qui misit me46ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat47et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum48qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die49quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar50et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor
1ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos2et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit4surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se5deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus6venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes7respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea8dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum9dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput10dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes11sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes12postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis13vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim14si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes15exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis16amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum17si haec scitis beati eritis si feceritis ea18non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum19amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum20amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit21cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me22aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret23erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus24innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit25itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est26respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis27et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius28hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei29quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret30cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox31cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo32si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum33filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo34mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem35in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem36dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea37dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam38respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges