THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. John (Author John)

Chapter 14

1non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite2in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum3et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis4et quo ego vado scitis et viam scitis5dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire6dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me7si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum8dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis9dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem10non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera11non creditis quia ego in Patre et Pater in me est alioquin propter opera ipsa credite12amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado13et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio14si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam15si diligitis me mandata mea servate16et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum17Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit18non relinquam vos orfanos veniam ad vos19adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis20in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis21qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum22dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo23respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus24qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris25haec locutus sum vobis apud vos manens26paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis27pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet28audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est29et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis30iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam31sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc

Chapter 15

1ego sum vitis vera et Pater meus agricola est2omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat3iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis4manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis5ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere6si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent7si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis8in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli9sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea10si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione11haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur12hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos13maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis14vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis15iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis16non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis17haec mando vobis ut diligatis invicem18si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit19si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus20mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt21sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me22si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo23qui me odit et Patrem meum odit24si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum25sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis26cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me27et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

Chapter 16

1haec locutus sum vobis ut non scandalizemini2absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo3et haec facient quia non noverunt Patrem neque me4sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis5haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis6sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum7sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos8et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio9de peccato quidem quia non credunt in me10de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me11de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est12adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo13cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis14ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis15omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis16modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem17dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem18dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur19cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me20amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium21mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum22et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis23et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis24usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum25haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis26illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis27ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi28exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem29dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis30nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi31respondit eis Iesus modo creditis32ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est33haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

Chapter 17

1haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam3haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum4ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam5et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te6manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt7nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt8quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti9ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt10et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis11et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos12cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur13nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis14ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo15non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo16de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo17sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est18sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum19et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate20non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me21ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti22et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus23ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti24Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi25Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis.



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.