1haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius2sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis3Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis4Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis5responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis6ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram7iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum8respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire9ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus11dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum12cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum13et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius14erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo15sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis16Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum17dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum18stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se19pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius20respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil21quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego22haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici23respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis24et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem25erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum26dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo27iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit28adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha29exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc30responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum31dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam32ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus33introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum34et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me35respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti36respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc37dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem38dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam39est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum40clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro
1tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit2et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum3et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas4exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras5ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo6cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam7responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit8cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit9et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei10dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te11respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet12exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari13Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha14erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester15illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem16tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt17et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha18ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum19scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum20hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine21dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum22respondit Pilatus quod scripsi scripsi23milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum24dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt25stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene26cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus27deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua28postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio29vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius30cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum31Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur32venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo33ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura34sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua35et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis36facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo37et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt38post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu39venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum40acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire41erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat42ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum
1una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento2cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum3exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum4currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum5et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit6venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita7et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum8tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit9nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere10abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli11Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum12et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu13dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum14haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est15dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam16dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister17dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum18venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi19cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis20et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino21dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos22hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum23quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt24Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus25dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam26et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis27deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis28respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus29dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt30multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc31haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius
1postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic2erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo3dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt4mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est5dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non6dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium7dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare8alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium9ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem10dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc11ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete12dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset13et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter14hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis15cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos16dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos17dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas18amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis19hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me20conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te21hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid22dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere23exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te24hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius25sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen