1ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes2quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius3reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam4oportebat autem eum transire per Samariam5venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo6erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta7venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere8discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent9dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis10respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam11dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam12numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius13respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum14qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam15dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire16dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc17respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum18quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti19dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu20patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet21dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem22vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est23sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum24spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare25dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia26dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum27et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea28reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus29venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus30exierunt de civitate et veniebant ad eum31interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca32ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis33dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare34dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius35nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem36et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit37in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit38ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis39ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci40cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies41et multo plures crediderunt propter sermonem eius42et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi43post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam44ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet45cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum46venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum47hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori48dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis49dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus50dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat51iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret52interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris53cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota54hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
1post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis2est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens3in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum4[]5erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua6hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri7respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit8dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula9et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die10dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum11respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula12interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula13is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco14postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat15abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum16propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato17Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor18propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo19respondit itaque Iesus et dixit eis amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit20Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini21sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat22neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio23ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum24amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam25amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent26sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso27et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est28nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius29et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii30non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me31si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum32alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me33vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati34ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis35ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius36ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit37et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis38et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis39scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis41claritatem ab hominibus non accipio42sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis43ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis44quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis45nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis46si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit47si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis
1post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis2et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur3subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis4erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum5cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii6hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus7respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat8dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri9est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos10dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia11accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant12ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant13collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt14illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum15Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus16ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare17et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus18mare autem vento magno flante exsurgebat19cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt20ille autem dicit eis ego sum nolite timere21voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant22altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent23aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino24cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum25et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti26respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis27operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus28dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei29respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille30dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris31patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare32dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum33panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo34dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc35dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam36sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis37omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras38quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me39haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die40haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die41murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi42et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi43respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem44nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die45est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me46non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem47amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam48ego sum panis vitae49patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt50hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur51ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita52litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum53dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis54qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die55caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus56qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo57sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me58hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum59haec dixit in synagoga docens in Capharnaum60multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire61sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat62si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius63spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt64sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum65et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo66ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant67dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire68respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes69et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei70respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est71dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim