THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. John (Author John)

Chapter 7

1post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere2erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia3dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis4nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo5neque enim fratres eius credebant in eum6dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum7non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt8vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est9haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea10ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto11Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille12et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas13nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum14iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat15et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit16respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me17si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar18qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est19nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem20quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere21respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini22propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem23si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato24nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate25dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere26et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus27sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit28clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis29ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit30quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius31de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit32audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum33dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me34quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire35dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes36quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire37in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat38qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae39hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus40ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta41alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit42nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus43dissensio itaque facta est in turba propter eum44quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus45venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum46responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo47responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis48numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis49sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt50dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis51numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat52responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit53et reversi sunt unusquisque in domum suam

Chapter 8

1Iesus autem perrexit in montem Oliveti2et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos3adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio4et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio5in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis6haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra7cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat8et iterum se inclinans scribebat in terra9audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans10erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit11quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare12iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae13dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum14respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado15vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam16et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater17et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est18ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater19dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis20haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius21dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire22dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire23et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo24dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro25dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis26multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo27et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat28dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor29et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper30haec illo loquente multi crediderunt in eum31dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis32et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos33responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis34respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati35servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum36si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis37scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis38ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis39responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite40nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit41vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum42dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit43quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum44vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius45ego autem quia veritatem dico non creditis mihi46quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi47qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis48responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes49respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me50ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat51amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum52dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum53numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis54respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est55et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo56Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est57dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti58dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum59tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo

Chapter 9

1et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate2et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur3respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo4me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari5quamdiu in mundo sum lux sum mundi6haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius7et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns8itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est9alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum10dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi11respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi12dixerunt ei ubi est ille ait nescio13adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat14erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius15iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video16dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis17dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est18non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat19et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt20responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est21quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur22haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret23propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate24vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est25dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video26dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos27respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri28maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus29nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit30respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos31scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit32a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati33nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam34responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras35audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei36respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum37et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est38at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum39dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant40et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus41dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet

Chapter 10

1amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro2qui autem intrat per ostium pastor est ovium3huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas4et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius5alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum6hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis7dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium8omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves9ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet10fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant11ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus12mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves13mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus14ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae15sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus16et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor17propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam18nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo19dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos20dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis21alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire22facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat23et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis24circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam25respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me26sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis27oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me28et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea29Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei30ego et Pater unum sumus31sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum32respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis33responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum34respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis35si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura36quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum37si non facio opera Patris mei nolite credere mihi38si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre39quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum40et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic41et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant42et multi crediderunt in eum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.