1Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa2omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri3a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas4ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei5eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath6omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi7et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse8cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam9ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon10et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon11et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca12omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit13nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem14tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi15dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas16fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba17et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon18Iessa et Cedmoth et Mepheeth19Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis20Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth21omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae22et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis23factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum24deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est25terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba26et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir27in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam28haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum29dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem30cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida31et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas32hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam33tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi
1hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel2sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui3duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos4sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua5sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram6accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne7quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur8fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum9iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum10concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum11sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum12da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi13benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem14atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel15nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis
1igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae2initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem3egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa4atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae5ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium6ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben7et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel8ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum10et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna11et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur12hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis13Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron14delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach15atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum16dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem17cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem18quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit19at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius20haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas21erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur22et Cina et Dimona Adeda23et Cedes et Asor Iethnan24Zif et Thelem Baloth25et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor26Aman Same et Molada27et Asergadda et Asemon Bethfeleth28et Asersual et Bersabee et Baziothia29Bala et Hiim Esem30et Heltholad Exiil et Harma31Siceleg et Medemena et Sensenna32Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum33in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena34et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim35et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca36et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum37Sanan et Adesa et Magdalgad38Delean et Mesfa et Iecthel39Lachis et Bascath et Aglon40Thebbon et Lehemas et Chethlis41et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum42Labana et Aether et Asan43Ieptha et Esna et Nesib44Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum45Accaron cum vicis et villulis suis46ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius47Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius48et in monte Samir et Iether et Soccho49et Edenna Cariathsenna haec est Dabir50Anab et Isthemo et Anim51Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum52Arab et Roma et Esaan53Ianum et Bethafua et Afeca54Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum55Maon et Chermel et Zif et Iotae56Iezrehel et Iucadam et Zanoe57Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum58Alul et Bethsur et Gedor59Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum60Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum61in deserto Betharaba Meddin et Schacha62Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum63Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem