1et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis2et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite3et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc4et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum5et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum6qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis7et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo8multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via9et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini10benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis11et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim12et alia die cum exirent a Bethania esuriit13cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum14et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius15et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit16et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum17et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum18quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius19et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate20et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus21et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit22et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei23amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei24propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis25et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra26quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra27et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores28et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias29Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam30baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi31at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei32sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset33et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
1et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est2et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae3qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum4et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt5et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes6adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum7coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas8et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam9quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis10nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli11a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris12et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt13et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo14qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus15qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam16at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris17respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo18et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes19magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo20septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine21et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter22et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier23in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem24et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei25cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis26de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob27non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis28et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum29Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est30et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum31secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est32et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum33et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis34Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare35et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David36ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum37ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit38et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro39et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis40qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium41et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa42cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans43et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium44omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum
1et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae2et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur3et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas4dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari5et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat6multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent7cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis8exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec9videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis10et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium11et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus12tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos13et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit14cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes15et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua16et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum17vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus18orate vero ut hieme non fiant19erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient20et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies21et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis22exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos23vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia24sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum25et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur26et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria27et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli28a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas29sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis30amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant31caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt32de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater33videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit34sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet35vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane36ne cum venerit repente inveniat vos dormientes37quod autem vobis dico omnibus dico vigilate