THE HOLY BIBLE Vulgate

The Holy Gospel of Jesus Christ, According to St. Mark (Author John Mark)

Chapter 14

1erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent2dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi3et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius4erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est5poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam6Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me7semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis8quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam9amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius10et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis11qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet12et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha13et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum14et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem15et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis16et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha17vespere autem facto venit cum duodecim18et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum19at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego20qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino21et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille22et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum23et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes24et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur25amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei26et hymno dicto exierunt in montem Olivarum27et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves28sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam29Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego30et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus31at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant32et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem33et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere34et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate35et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora36et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu37et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare38vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma39et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens40et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei41et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum42surgite eamus ecce qui me tradit prope est43et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus44dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite45et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum46at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum47unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam48et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me49cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae50tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt51adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum52at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis53et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores54Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem55summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant56multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant57et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes58quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo59et non erat conveniens testimonium illorum60et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his61ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti62Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli63summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes64audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis65et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant66et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis67et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras68at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit69rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est70at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es71ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis72et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

Chapter 15

1et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato2et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis3et accusabant eum summi sacerdotes in multis4Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant5Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus6per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent7erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium8et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis9Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum10sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes11pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis12Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum13at illi iterum clamaverunt crucifige eum14Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum15Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur16milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem17et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam18et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum19et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum20et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum21et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius22et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus23et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit24et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret25erat autem hora tertia et crucifixerunt eum26et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum27et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius28et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est29et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat30salvum fac temet ipsum descendens de cruce31similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere32Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei33et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam34et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me35et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat36currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum37Iesus autem emissa voce magna exspiravit38et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum39videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat40erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome41et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma42et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum43venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu44Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset45et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph46Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti47Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Chapter 16

1et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum2et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole3et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti4et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde5et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt6qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum7sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis8at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim9surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia10illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt12post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam13et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt14novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant15et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae16qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur17signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis18serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt19et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei20illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.