1et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis2et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt3Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum4et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum5et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem6at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me7in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum8relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa9et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis10Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur11vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit12et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis14et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite15nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem16si quis habet aures audiendi audiat17et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam18et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare19quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas20dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia22furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia23omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem24et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere25mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius26erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius27qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus28at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum29et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua30et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse31et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos32et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum33et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius34et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire35et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte36et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant37et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui
1in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis2misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent3et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt4et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine5et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem6et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae7et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi8et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas9erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos10et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha11et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum12et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum13et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum14et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi15et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis16et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus17quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum18oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini19quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim20quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem21et dicebat eis quomodo nondum intellegitis22et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret23et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret24et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes25deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia26et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris27et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines28qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis29tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus30et comminatus est eis ne cui dicerent de illo31et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere32et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum33qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum34et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me35qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet36quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae37aut quid dabit homo commutationem pro anima sua38qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
1et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute2et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis3et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere4et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu5et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum6non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti7et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum8et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum9et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit10et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit11et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum12qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur13sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo14et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis15et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum16et interrogavit eos quid inter vos conquiritis17et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum18qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt19qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me20et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans21et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia22et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri23Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti24et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam25et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum26et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est27Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit28et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum29et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio30et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire31docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget32at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare33et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis34at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior35et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister36et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis37quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit38respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum39Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me40qui enim non est adversum vos pro vobis est41quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam42et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur43et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem44ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur45et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis46ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur47quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis48ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur49omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur50bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
1et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos2et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum3at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses4qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere5quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud6ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus7propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam8et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro9quod ergo Deus iunxit homo non separet10et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum11et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam12et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur13et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus14quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei15amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud16et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos17et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam18Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus19praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem20et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me22qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas23et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt24discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire25facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei26qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri27et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum28coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te29respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam31multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi32erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura33quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus34et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget35et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis36at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis37et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua38Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari39at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini40sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est41et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne42Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum43non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister44et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus45nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis46et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans47qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei48et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei49et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te50qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum51et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam52Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via