THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Numbers (Author Moses)

Chapter 11

1interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem2cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis3vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini4vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes5recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia6anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man7erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii8circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati9cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man10audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est11et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me12numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum13unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus14non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est15sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis16et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum17ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris18populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis19non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem20sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto21et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro22numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient23cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur24venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum25descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt26remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum27cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris28statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos29at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum30reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra31ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram32surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum33adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis34vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris35Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi

Chapter 12

1locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam2et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus3erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra4statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi5descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent6dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum7at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est8ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi9iratusque contra eos abiit10nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra11ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus12ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra13clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam14cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur15exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria16profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan

Chapter 13

1ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens2mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus3fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina4de tribu Ruben Semmua filium Zecchur5de tribu Symeon Saphat filium Huri6de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne7de tribu Isachar Igal filium Ioseph8de tribu Ephraim Osee filium Nun9de tribu Beniamin Phalti filium Raphu10de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi11de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi12de tribu Dan Ammihel filium Gemalli13de tribu Aser Sthur filium Michahel14de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi15de tribu Gad Guhel filium Machi16haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue17misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes18considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures19ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris20humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt21cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath22ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est23pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt24qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel25reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita26venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae27et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest28sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi29Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis30inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam31alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est32detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est33ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur

Chapter 14

1igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa2et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes3utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum4dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum5quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel6at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua7et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est8si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem9nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere10cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel11et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis12feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est13et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum14et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem15quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant16non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine17magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens18Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem19dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum20dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum21vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra22attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae23non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam24servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam25quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri26locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens27usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi28dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis29in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me30non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun31parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit32vestra cadavera iacebunt in solitudine33filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto34iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam35quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur36igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala37mortui sunt atque percussi in conspectu Domini38Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram39locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis40et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus41quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum42nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris43Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum44at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris45descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.