1quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam2at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius3exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema4profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris5locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo6quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum7venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo8et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet9fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur10profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth11unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam12et inde moventes venerunt ad torrentem Zared13quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos14unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon15scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum16ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam17tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant18puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana19de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth20de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum21misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens22obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos23qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum24a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum25tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius26urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon27idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon28ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon29vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon30iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba31habitavit itaque Israhel in terra Amorrei32misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores33verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai34dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon35percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius
1profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est2videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo3et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent4dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab5misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me6veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris7perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac8ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum9quid sibi volunt homines isti apud te10respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me11dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum12dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est13qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum14reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum15rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit16qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me17paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti18respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar19obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus20venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias21surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis22et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum23cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur25quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit27cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera28aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio29respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem30dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam31protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram32cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria33et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret34dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar35ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus36quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon37dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo38cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo39perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat40cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera41mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi
1dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes2cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram3dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi4cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper5Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris6reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum7adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel8quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur9de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur10quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia11dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis12cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus13dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei14cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete15dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius16cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei17reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus18at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor19non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit20ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo21non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo22Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis23non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus24ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat25dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas26et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem27et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis28cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem29dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes30fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras
1cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum2et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei3adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus4dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius5quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel6ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas7fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius8Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis9accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur10iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti11revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito12respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi13si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar14verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore15sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus16dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos17videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth18et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget19de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis20cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur21vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum22et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te23adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus24venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt25surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit