1morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab2quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum3initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus4ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel5dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor6et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi7quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione8ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel9et occisi sunt viginti quattuor milia homines10dixitque Dominus ad Mosen11Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo12idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei13et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel14erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis15porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum16locutusque est Dominus ad Mosen dicens17hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos18quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor
1postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem2numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere3locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant4a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus5Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum6et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum7hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta8filius Phallu Heliab9huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt10et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum11ut Core pereunte filii illius non perirent12filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum13Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum14hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum15filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum16Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum17Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum18istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum19filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan20fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum21porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum22istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum23filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum24Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum25hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum26filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum27hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum28filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim29de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum30Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum31et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum32et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum33fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa34hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum35filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum36porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum37hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum38isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum39Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum40filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum41hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum42filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas43omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum44filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum45filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum46nomen autem filiae Aser fuit Sara47hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum48filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum49Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum50hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum51ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta52locutusque est Dominus ad Mosen dicens53istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas54pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis56quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores57hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum58hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram59qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum60de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar61quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino62fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio63hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho64inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai65praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun
1accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa2steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt3pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri4rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini5qui dixit ad eum6iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant7ad filios autem Israhel loqueris haec8homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas9si filiam non habuerit habebit successores fratres suos10quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius11sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi12dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel13cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin15cui respondit Moses16provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc17et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore18dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum19qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine20et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel21pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo22fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi23et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus