THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Numbers (Author Moses)

Chapter 28

1dixit quoque Dominus ad Mosen2praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua3haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum4unum offeretis mane et alterum ad vesperam5decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin6holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini7et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini8alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino9die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba10quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno11in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos12et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes13et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino14libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt15hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis16mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit17et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis18quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea19offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem20et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem21et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos22et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis23praeter holocaustum matutinum quod semper offertis24ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum25dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo26dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea27offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem28atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas29per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque30qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius31inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

Chapter 29

1mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum2offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem3et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem4unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem5et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi6praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino7decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea8offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem9et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem10decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni11et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum12quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus13offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos14et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus15et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim16et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius17in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim18sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis19et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine20die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim21sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis22et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius23die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim24sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis25et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine26die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim27sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis28et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine29die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim30sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis31et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine32die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim33sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis34et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine35die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem37sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis38et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine39haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis40narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat

Chapter 30

1et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus2si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit3mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit4quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit5sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater6si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento7quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat8sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus9vidua et repudiata quicquid voverint reddent10uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento11si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat12sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit13si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat14quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit15sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius16istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.