THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Numbers (Author Moses)

Chapter 31

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum3statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis4mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum5dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam6quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei7cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt8et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio9ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt10tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit11et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis12et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho13egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra14iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello15ait cur feminas reservastis16nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus17ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis19et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo20et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi22aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum23et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur24et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis25dixitque Dominus ad Mosen26tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi27dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem28et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus29et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt30ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini31feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus32fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia33boum septuaginta duo milia34asinorum sexaginta milia et mille35animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia36dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta37e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque38et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo39de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus40de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae41tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum42ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant43de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis44et de bubus triginta sex milibus45et de asinis triginta milibus quingentis46et de hominibus sedecim milibus47tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus48cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt49nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit50ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum51susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus52pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus53unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat54et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino

Chapter 32

1filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus2venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt3Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon4terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima5precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem6quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis7cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus8nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram9cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit10qui iratus iuravit dicens11si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me12praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam13iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius14et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel15qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium16at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas17nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias18non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam19nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga20quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam21et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos22et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino23sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos24aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete25dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster26parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad27nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris28praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos29si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem30sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca31responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus32ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem33dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum34igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer35Etrothsophan et Iazer Iecbaa36et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis37filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim38et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant39porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius40dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea41Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair42Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe

Chapter 33

1hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron2quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant3profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis4et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem5castrametati sunt in Soccoth6et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis7inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum8profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara9profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt10sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro11castrametati sunt in deserto Sin12unde egressi venerunt in Dephca13profectique de Dephca castrametati sunt in Alus14egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum15profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai16sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae17profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth18et de Aseroth venerunt in Rethma19profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares20unde egressi venerunt in Lebna21et de Lebna castrametati sunt in Ressa22egressi de Ressa venerunt in Ceelatha23unde profecti castrametati sunt in monte Sepher24egressi de monte Sepher venerunt in Arada25inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth26profectique de Maceloth venerunt in Thaath27de Thaath castrametati sunt in Thare28unde egressi fixerunt tentoria in Methca29et de Methca castrametati sunt in Esmona30profectique de Esmona venerunt in Moseroth31et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan32egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad33unde profecti castrametati sunt in Hietebatha34et de Hietebatha venerunt in Ebrona35egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber36inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades37egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom38ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis39cum esset annorum centum viginti trium40audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel41et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona42unde egressi venerunt in Phinon43profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth44et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum45profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad46unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim47egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo48profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho49ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum50ubi locutus est Dominus ad Mosen51praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan52disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate53mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem54quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur55sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae56et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.