1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens2tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas3a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis4hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum5ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii6et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes7mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt8extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes9sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt10et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes11nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes12omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes13sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento14ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes15cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis16super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt17locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens18nolite perdere populum Caath de medio Levitarum19sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat20alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur21locutus est Dominus ad Mosen dicens22tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas23a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis24hoc est officium familiae Gersonitarum25ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi26cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii27iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari28hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis29filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis30a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii31haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum32columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt33hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis34recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum35a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis36et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta37hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi38numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum39a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis40et inventi sunt duo milia sescenti triginta41hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini42numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum43a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis44et inventi sunt tria milia ducenti45hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi46omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum47a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda48fuerunt simul octo milia quingenti octoginta49iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus
1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo3tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum4feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi5locutus est Dominus ad Mosen dicens6loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint7confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint8sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia9omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent10et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit11locutus est Dominus ad Mosen dicens12loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens13dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro14si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur15adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium16offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino17adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam18cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit19adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi20sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero21his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur22ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen23scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit24et dabit ei bibere quas cum exhauserit25tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius26pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas27quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo28quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos29ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit30maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt31maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam
1locutus est Dominus ad Mosen dicens2loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare3vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent4cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent5omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius6omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur7nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est8omnes dies separationis suae sanctus erit Domino9sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima10in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii11facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo12et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius13ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis14et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam15canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum16quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum17arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur18tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum19et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius20susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum21ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae22locutus est Dominus ad Mosen dicens23loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis24benedicat tibi Dominus et custodiat te25ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui26convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem27invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis