THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Numbers (Author Moses)

Chapter 7

1factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius2obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi4ait autem Dominus ad Mosen5suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui6itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis7duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium8quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis9filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris10igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare11dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris12primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso15bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum16hircumque pro peccato17et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab18secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar19acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium20mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso21bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum22hircumque pro peccato23et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar24tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon25obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium26mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso27bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum28hircumque pro peccato29et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon30die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur31obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium32mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso33bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum34hircumque pro peccato35et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur36die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai37obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium38mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso39bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum40hircumque pro peccato41et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai42die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel43obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium44mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso45bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum46hircumque pro peccato47et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel48die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud49obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium50mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso51bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum52hircumque pro peccato53et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud54die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur55obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium56mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso57bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum58hircumque pro peccato59et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur60die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis61obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium62mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso63bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum64hircumque pro peccato65et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis66die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai67obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium68mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso69bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum70hircumque pro peccato71et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai72die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran73obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium74mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso75bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum76hircumque pro peccato77et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran78die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan79obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium80mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso81bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum82hircumque pro peccato83et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan84haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim85ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii86mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti87boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato88hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est89cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei

Chapter 8

1locutus est Dominus ad Mosen dicens2loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt3fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi4haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum5et locutus est Dominus ad Mosen dicens6tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos7iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint8tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato9et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel10cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos11et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius12Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis13statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino14ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei15et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel16pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos17mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi18et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel19tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium20feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi21purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis22ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est23locutus est Dominus ad Mosen dicens24haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis25cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

Chapter 9

1locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens2faciant filii Israhel phase in tempore suo3quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius4praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase5qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel6ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron7dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel8quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis9locutusque est Dominus ad Mosen dicens10loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino11mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud12non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt13si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit14peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae15igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane16sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis17cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur18ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur20quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant21si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria22si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra23per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi

Chapter 10

1locutus est Dominus ad Mosen dicens2fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra3cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi4si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel5sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam6in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione7quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt8filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris9si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum10si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester11anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis12profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan13moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi14filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab15in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar16in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon17depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari18profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur19in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai20porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel21profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum22moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud23in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur24et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis25novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai26in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran27et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan28haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur29dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli30cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum31et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster32cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi33profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum34nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent35cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua36cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.