1parabolae Salomonis filii David regis Israhel2ad sciendam sapientiam et disciplinam3ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem4ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus5audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit6animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum7timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt8audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae9ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo10fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas11si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra12degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum13omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis14sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum15fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum16pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem17frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum18ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas19sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt20sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam21in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens22usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam23convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea24quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret25despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis26ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit27cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia28tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me29eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint30nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae31comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur32aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos33qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
1fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te2ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam3si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae4si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam5tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies6quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia7custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter8servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens9tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam10si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit11consilium custodiet te prudentia servabit te12ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur13qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas14qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis15quorum viae perversae et infames gressus eorum16ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos17et relinquit ducem pubertatis suae18et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius19omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae20ut ambules in via bona et calles iustorum custodias21qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea22impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
1fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum2longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi3misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui4et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus5habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae6in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos7ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo8sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum9honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum10et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt11disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis12quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi13beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia14melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius15pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari16longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria17viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae18lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus19Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia20sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt21fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium22et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis23tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget24si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus25ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum26Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris27noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac28ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare29ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam30ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit31ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius32quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius33egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur34inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam35gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia