THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Proverbs (Author Solomon)

Chapter 12

1qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est2qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit3non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur4mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit5cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia6verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos7verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit8doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui9melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane10novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia11qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est12desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet13propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia14de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei15via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia16fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est17qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus18est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est19labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii20dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium21non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo22abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei23homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam24manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet25maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur26qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos27non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium28in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem

Chapter 13

1filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur2de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua3qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala4vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur5verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur6iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat7est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit8redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet9lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur10inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia11substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur12spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens13qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur14lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis15doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago16astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam17nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas18egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur19desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala20qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis21peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona22bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris23multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio24qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit25iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis

Chapter 14

1sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus2ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via3in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos4ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis5testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus6quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis7vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae8sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans9stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia10cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus11domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt12est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem13risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat14viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus15innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos16sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit17inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est18possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam19iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum20etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi21qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit22errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona23in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas24corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia25liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis26in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes27timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis28in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis29qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam30vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia31qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis32in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua33in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet34iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum35acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.