THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Proverbs (Author Solomon)

Chapter 19

1melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens2ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit3stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo4divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur5testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet6multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti7fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit8qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona9testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit10non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus11doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi12sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius13dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier14domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens15pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet16qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur17feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei18erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam19qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet20audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis21multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit22homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax23timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi24abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam25pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam26qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix27non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae28testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem29parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

Chapter 20

1luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens2sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam3honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis4propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei5sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud6multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet7iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet8rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo9quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato10pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum11ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius12aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque13noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus14malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur15est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae16tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo17suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo18cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella19ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis20qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris21hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit22ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te23abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona24a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam25ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare26dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem27lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris28misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius29exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities30livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris

Chapter 21

1sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud2omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus3facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae4exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum5cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate6qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis7rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium8perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius9melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi10anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo11multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam12excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum13qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur14munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam15gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem16vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur17qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur18pro iusto datur impius et pro rectis iniquus19melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda20thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud21qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam22civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius23qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam24superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam25desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari26tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit27hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere28testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam29vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam30non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum31equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.