1haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda2gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem3caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile4aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum5aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius6ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris7melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe8quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum9causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles10ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset11mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo12inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem13sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit14nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens15patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam16mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud17subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te18iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum19dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae20et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo21si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere22prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi23ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem24melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi25aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua26fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio27sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria28sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
1quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria2sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet3flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium4ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis5responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur6claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum7quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola8sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem9quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum10iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat11sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam12vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus13dicit piger leaena in via leo in itineribus14sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo15abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit16sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias17sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius18sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem19sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci20cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt21sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas22verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris23quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata24labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos25quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius26qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio27qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum28lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas
1ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies2laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua3grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior4ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit5melior est manifesta correptio quam amor absconditus6meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula7anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet8sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum9unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur10amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul11stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem12astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia13tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus14qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit15tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur16qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit17ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui18qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur19quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus20infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles21quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis22si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius23diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera24non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum25aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus26agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium27sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis
1fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit2propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit3vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames4qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum5viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia6melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus7qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum8qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas9qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis10qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona11sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum12in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum13qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur14beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum15leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem16dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius17hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet18qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel19qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate20vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens21qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem22vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei23qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit24qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est25qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur26qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur27qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam28cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti