1viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur2in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus3vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam4rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam5homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius6peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit7novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam8homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem9vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem10viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius11totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum12princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios13pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus14rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur15virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam16in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt17erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae18cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est19servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit20vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio21qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem22vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior23superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria24qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat25qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur26multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum27abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via
1verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait2stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum3non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam4quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti5omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se6ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax7duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar8vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria9ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei10ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas11generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae12generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis13generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae14generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus15sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit16infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit17oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae18tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro19viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula20talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum21per tria movetur terra et quartum non potest sustinere22per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo23per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae24quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus25formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi26lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum27regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas28stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis29tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter30leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum31gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei32et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum33qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias
1verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua2quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum3ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges4noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas5ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis6date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo7bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius8aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt9aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem10aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius11beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit12gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae13deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum14he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum15vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis16zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam17heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum18teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius19ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum20caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem21lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus22mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius23nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae24samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo25ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo26phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius27sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet28coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam29res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas30sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur31thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius