THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Proverbs (Author Solomon)

Chapter 4

1audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam2donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis3nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea4et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives5posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei6ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te7principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam8arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus9dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te10audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae11viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis12quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum13tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua14ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via15fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam16non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint17comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt18iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem19via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant20fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam21ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui22vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas23omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit24remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te25oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos26dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur27ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

Chapter 5

1fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam2ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent3favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius4novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps5pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant6per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles7nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei8longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius9ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli10ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena11et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas12cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum13nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam14paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae15bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui16deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide17habeto eas solus nec sint alieni participes tui18sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae19cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter20quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius21respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat22iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur23ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

Chapter 6

1fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam2inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus3fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum4ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae5eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis6vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam7quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem8parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat9usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo10paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias11et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus12homo apostata vir inutilis graditur ore perverso13annuit oculis terit pede digito loquitur14pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat15huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam16sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius17oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem18cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum19proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias20conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae21liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo22cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis23quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae24ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae25non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius26pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit27numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant28aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam30non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam31deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet32qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam33turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae35nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

Chapter 7

1fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi2serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui3liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui4dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam5ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit6de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi7et video parvulos considero vecordem iuvenem8qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur9in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine10et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga11quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis12nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians13adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens14victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea15idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi16intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto17aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo18veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus19non est enim vir in domo sua abiit via longissima20sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam21inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum22statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur23donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur24nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei25ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius26multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea27viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.