1beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit2sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte3et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur4non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus5propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum6quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
1quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania2consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius3disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum4habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos5tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos6ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae9pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos10nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae11servite Domino in timore et exultate in tremore12adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum
canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui1Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me2multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper3tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum4voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper5ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me6non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus7quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti8Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper