1quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae2in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt3quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi4blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret5nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit6loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo7maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas8sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem9oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum10et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter11dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum12surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum13quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat14vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor15contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies16Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius17desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua18ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra
victori David1in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis2quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde3quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est4Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum5Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius6pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum7quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum
victori pro octava canticum David1salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum2frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt3disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam4qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est5propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum6eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum7tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum8in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum