1benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius3qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas4qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus5qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua6faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas8misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis9non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur10non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis11quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum12quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra13sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se14ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus15homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit16quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum18his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea19Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur20benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius21benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius22benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
1benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es2amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem3qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti4qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem5qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum6abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae7ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt8ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis9terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram10qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant11ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam12super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem13qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra14germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra15et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat16saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti17ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius18montes excelsi cervis petra refugium ericiis19fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum20posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae21leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi22oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt23egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam24quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua25hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus26ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei27omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo28dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono29abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur30emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae31sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis32qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt33cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum34placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino35deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino
1alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius2canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius3exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum4quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter5recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius8recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes9quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac10et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae12cum essent viri pauci modici et advenae in ea13et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum14non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges15nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere16et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit17misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph18adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius19usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum21posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua22ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret23et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham24et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius25convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi27posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham28misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius29commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum30ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum31dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum32dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum33et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus35et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum37et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus38laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos39expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte40petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos41aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina42quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo43et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos44et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt45ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia