THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 106

1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius2quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius3beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore4recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo5ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua6peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus7patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro8salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam9et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto10et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici11et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit12et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius13cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius14et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine15dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum16et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini17aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram18et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios19fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile20et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum21obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto22mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum23dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret24et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius25et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini26et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto27et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris28et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum29et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga30stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio31et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum32et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos33quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis34non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis35et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum36et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum37et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus38et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus39et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis40iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam41et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos42et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum43multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas44et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes45et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae46et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos47salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te48benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia

Chapter 107

1confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos3ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari4erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat6et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos7et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem8confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum9quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis10habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro11quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt12et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret13et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit15confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit17stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos18omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis19et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos20misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu21confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum22et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude23qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo25dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius26ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur27obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est28clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos29statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius30laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt31confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum32et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum33ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim34terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius35ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum36et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum37et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina38et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet39inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris40et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia41et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias42videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum43quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

Chapter 108

canticum psalmi David1paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea2consurge psalterium et cithara consurgam mane3confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus4quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua5exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua6ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me7Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar8meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus9Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor10quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam11nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris12da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine13in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.