THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 109

1Deus laudabilis mihi ne taceas2quia os impii et os dolosi contra me apertum est3locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra4pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam5et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea6constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius7cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum8fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter9sint filii eius pupilli et uxor eius vidua10instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis11scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius12non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius13fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius14redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur15sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum16eo quod non est recordatus facere misericordiam17et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret18et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius19sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur20haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam21tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me22quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus23quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta24genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo25et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum26adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam27et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam28maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur29induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua30confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum31quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

Chapter 110

David canticum1dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum2virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum3populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae4iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech5Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges6iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa7de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

Chapter 111

alleluia1aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione2gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis3he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper4zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus5teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui6caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo7lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium8nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate9fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius10res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.