THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 119

1beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini2beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum3nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt4tu mandasti praecepta tua custodire nimis5utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua6tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua7confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae8praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis9in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua10in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis11in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi12benedictus tu Domine doce me praecepta tua13in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui14in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis15in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas16iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua17tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua18revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua19advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua20desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore21increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis22aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi23etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua24sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei25adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum26vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam27viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis28destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum29viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi30viam fidei elegi iudicia tua proponebam31adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me32viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum33ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium34doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui36inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me38suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum39averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona40ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me41et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum42et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi44et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra45et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi46et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar47et delectabor in mandatis tuis quae dilexi48et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis49memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti50haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me51superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi52recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum53horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam54carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae55recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam56hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi57pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum58deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum59recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua60festinavi et non neglexi custodire mandata tua61funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus62medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua64misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me65benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum66bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi67antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi68bonus tu et beneficus doce me praecepta tua69adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua70incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar71bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua72melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti73manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi75scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me76sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo77veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea78confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis79revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum80fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar81defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi82consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me83et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus84quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium85foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam86omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi87paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui89in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo90in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat91iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi92nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea93in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me94tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi95me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis97quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea98super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi99super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea100super senes intellexi quia praecepta tua servavi101ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua102a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me103quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo104praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii105lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae106iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae107adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum108voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me109anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus110posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi111hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt112inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem113tumultuosos odivi et legem tuam dilexi114protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi115recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei116confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea117auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter118abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum119quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua120horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui121feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me122sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae124fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me125servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua126tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam127propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium128propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui129mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea130ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos131os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam132respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum133gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati134redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua135vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua136rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam137iustus es Domine et rectum iudicium tuum138praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis139consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei140probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum141parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus142iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea144iusta testimonia tua semper doce me et vivam145clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam146invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua147surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans148praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis149vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me150adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt151prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas152a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea153vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus154iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me155longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt156misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me157multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi158vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt159vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me160caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae161principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum162gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa163mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi164septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum166expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis168custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo169ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me170veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me171fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua172loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta173sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi174desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi176erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.