1usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me2usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem3usquequo exaltabitur inimicus meus super me4convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem5nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero6ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi
victori David1dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum2Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum3omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis5Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine6quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est7quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel
canticum David1Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo2qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam3loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo4dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat5pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum