THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 130

1de profundis clamavi ad te Domine2Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae3si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit4quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi5anima mea ad Dominum6a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum7quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio8et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Chapter 131

canticum graduum1Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me2si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea3expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum

Chapter 132

canticum graduum1memento Domine David et omnis adflictionis eius2qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob3si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei4si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem5donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob6ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus7intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius8surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae9sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent10propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui11iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam12si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum13quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum14haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam15venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane16sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt17ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo18inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.