THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 133

1ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno2sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius3sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum

Chapter 134

canticum graduum1ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini2in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino3benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae

Chapter 135

alleluia1laudate nomen Domini laudate servi Dominum2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri3laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens4quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum5quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis6omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis7levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis8qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus9misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius10qui percussit gentes multas et occidit reges fortes11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan12et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo13Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione14quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis15idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum16os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt17aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum18similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis19domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino20domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.