THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 139

1Domine investigasti me et cognovisti2tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam3intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti4et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea5ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam6super me est scientia et excelsior est non potero ad eam7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam8si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades9si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris10etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua11si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me12nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux13quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae14confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis15non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae16informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis17mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum18dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum19si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me20qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui21nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui22perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi23scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas24et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

Chapter 140

pro victoria canticum David1erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me2qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis3exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper4custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos5absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper6dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae7Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli8ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper9amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos10cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant11vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu12scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum13attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

Chapter 141

canticum David1Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum3pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum4ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum5corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum6sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt7sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi8quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam9custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem10incident in rete eius impii simul ego autem transibo



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.