1voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum2effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo3cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi4respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam5clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium6ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me7educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
canticum David1Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua2et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens3persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos4et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum5recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar6expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper7cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum8fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam9libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum10doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta11propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam12et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus
David1benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum2misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi3Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum4homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt6mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos7extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi10qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo11libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii12ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi13promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris14tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris15beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus