1laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis2laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis4laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt5laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt6et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi8ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius9montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri10bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes11reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae12iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini13quoniam sublime nomen eius solius14gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia
alleluia1cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum2laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo3laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei4quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu5exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis6exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum7ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis8ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis9ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia
alleluia1laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius2laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae3laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara4laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo5laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus6omne quod spirat laudet Dominum alleluia