1custodi me Deus quoniam speravi in te2dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te3sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis4multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis5Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae6lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est7benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei8proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear9propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter10non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem11ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
oratio David1audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii2de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates3probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti4cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis5sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea6ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum7mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium8a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me9a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt10adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe11incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram12similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis13surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus14a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum15ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua
victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait1diligam te Domine fortitudo mea2Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus3laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero4circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me5funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis6in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius7commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est8ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo9inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius10et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti11posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris12prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis13et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis14et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos15et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui16misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis17liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant18praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum19et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei20retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi21quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo22omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me23et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea24et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius25cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages26cum electo electus eris et cum perverso pervertes27quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis28quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas29in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum30Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se31quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum32Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam33coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me34docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea35dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me36dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei37persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos38caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis39accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me40inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti41clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos42delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos43salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium44populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi45filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis46vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae47Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis48et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me49propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo50magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum