1caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum2dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam3non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum4in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum5soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam6a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius7lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis8praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos9timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis10desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem11unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus12errores quis intelleget ab occultis munda me13a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo14sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
victori canticum David1exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob2mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te3memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper4det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat5laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros6impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae7hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur8ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus9Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
victori canticum David1Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer2desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper3quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso4vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum5magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum6pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum7quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur8inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te9pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis10fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum11quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt12quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum13exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas