THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 22

1Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei2Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi3et tu sancte habitator Laus Israhel4in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos5ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi6ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis7omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput8confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum9tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae10in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu11ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor12circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me13aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens14sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei15aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me16circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos17numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me18diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem19tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina20erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam21salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me22narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te23qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum24et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit25apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum26comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum27recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium28quia Domini est regnum et dominabitur gentibus29comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem30et anima eius ipsi vivet semen serviet ei31narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

Chapter 23

canticum David1Dominus pascit me nihil mihi deerit2in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me3animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum4sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me5pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians6sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

Chapter 24

David canticum1Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius2quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum3quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius4innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose5accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo6haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper7levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae8quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio9levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae10quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.