1ad te Domine animam meam levabo2Deus meus in te confisus sum ne confundar3ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur4confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me5deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die6recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt7peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine8bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via9deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam10omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius11propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est12quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit13anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram14secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis15oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos16respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego17tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me18vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea19vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me20custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te21simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te22redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
David1iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam2proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum3quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua4non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar5odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo6lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine7ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua8Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae9ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam10in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus11ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei12pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
David1Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo2cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt3si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam4unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius5abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui6in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino7audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me8tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram9ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus10pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me11ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos12ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium13ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium14expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum