THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Psalms (Author Moses, David, Solomon, Asaph, Eman, Ethan, sons of Core, compiled by Esdras)

Chapter 31

1in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me2inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me3quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me4educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es5in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis6odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum7exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae8et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos9miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus10quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt11apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me12oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum13audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent14ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu15in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me16ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua17Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno18muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione19quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum20abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum21benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita22ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te23diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam24confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum

Chapter 32

David eruditi1beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum2beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus3quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die4die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter5peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper6pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant7tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper8doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te10multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit11laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde

Chapter 33

1laudate iusti Dominum rectos decet laudatio2confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei3cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo4quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide5diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra6verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum7congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos8timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis9quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit10Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum11consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione12beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi13de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam14de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae15fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum16non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis17fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit18ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius19ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame20anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est21in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus22sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.